TIBICINES

TIBICINES
TIBICINES
Festo quoque Flatores, ad varia olim adhibiti. Ovid. Fastor. l. 6. v. 657.
Temporibus veterum Tibicinis usus Avorum
Magnus, et in magno semper honore fuit.
Cantabat sanis, cantabat Tibia Ludis,
Cantabat maestis Tibia funeribus.
v. 667.
Quaeritur in scena cava Tibia, quaeritur aris.
Unde inter Sacrorum ministros, quorum proin Romae frequens apud Antiquos usus. Non enim apud Graecos tantum, verum etiam apud Romanos Tibicines sacris praeerant, hinc Spondaulae appellati. Victorinus de Spondeo: Dictus a tractu cantus, qui per longas tibias a supplicantibus editur: Unde Spondaulae. Sicut, qui religionis causâ suneribus adhibebantr, Τυμβαύλαι dicti sunt, ut liquet ex Dione Chrysostomo, Orat. 49. quos Appuleius, Florid. l. 1. Monumentarios vocavit Ceraulas. In tutela autem erant Minervae Musices primae repertricis, et minusculis quinquatribus ad eius aedem conveniebant, plenam iis feriis nacti per urbem vagandi, popinasque, etiam Censore contemptô, subintrandi licentiam. Varro de L. L. l. 4. Quinquatrus minusculae dicuntur Iuniae Idus, ob similitudinem maiorum, quod tibicines tum feriati per urbem vagantur et convenivut ad aedem Minervae. Cuius ritus initia his verbis exponit Liv. l. 9. c. 30. Eiusdem anni rem dictu parvam praeterirem, nisi ad Religionem visa esset pertinere. Tibicines prohibiti a proximis Censoribus erant, in aede Iovis vesci, quod traditum antiquitus erat. Aegre passi Tibur unô agmine abierunt, adeo ut nemo in urbe esset, qui sacrisicits praecineret. Eius rei religo tenuit Senatum, legatosque Tibur miserunt, ut darent operam, ut hi homines Romanis restituerentur. Tiburtini benigne polliciti, primum accitos eos in Curiam hortati sunt, ut reverterentur Romam: Postquam pelli nequibant, consiliô haud abhorrente ab ingeniis hominum, eos aggrediuntur. Die festô alii alios per speciem celebrandarum cantu epularum causâ invitant, et vinô, cuius avidum genus est, oneratos sopiunt, atque ita in plaustra vinctos coniciunt atque Romam deportant; nec prius sensêre, quam plaustris in Foro relictis, plenos crapulâ eos lux oppressit: tunc concursus Populi factus, impetratôque, ut manerent, datum ut tr iduum quotannis ornati (vestibus scil. floridis muliebribusque et capite personis tectô, ut Valerius aliique tradunt) cum cantu, atque hâc, quae nunc sollennis, licentiâ, per Urbem vagarentur restitutumque in aede vescendi ius iis, qui in sacris praecinerent. Vide quoque Plut. in Quaest. Rom. Quaest. 55. Val. Maximum, l. 2. c. 5. ex. 4. Ovid. Fastor. l. 6. Alios. Ideo vero sacris adhibebantur, ne quid inter sacrificandum infausti audiretur; atque ad eum usum tibias e buxo adhibuerunt; quibus solis apud Graecos Latinosque in Templis fuisse locum, discimus ex Athenaeo, l. 4. c. 24. et Lilio Giraldo, Syntagm. Deorum Gentil. 17. Collegium Tibicines in Urbe habuisle, docet Livius, et antiquae Inscriptiones: Inter quas veteris marmoris fragmentum sic habet; Imp. Caesari. M. Aurelio. Antonino. Pio. Felici. Augusto. Tibicines. Romani. qui. sacris. publicis. praest. sunt. Aliud, Dianae. Lucinae. invictae. Cn. Pompeius. Cn. Lib. Barbus. Procurat. Tibicen. Rom. voto. suscepto. l. m. apud Thom. Dempsterum, Paralipom. in Rosin. l. 3. c. 31. qui de eorum in funeribus usu, l. 5.
c. 39. in conviviis, eod. lib. prolixe agit, et Ludis quoque sollennioribus seu commissionibus adhibitos docet, ex Varrone apud Nonium. Idem a Palmerio solo observatum addit, amantes ante dominatum suarum fores noctu Tibicines adhibere consuevisle: uti ex Scaligero κρουσιθύρου et θυροκοπικοῦ modi meminimus. Si modulis lenibus tibicen incinat, Ischiadicos iuvari, scribit A.
Gellius, l. 4. c. 13. Ubi Ant. Thysius ex theophrasto id fieri potius harmoniâ Phrygiâ docet, quae omnium vehementissima est, et aptissima ad antmos audientium divinô quôdam furore incitandos. Unde veretur, ut Gellius ista satis fideliter retulerit. Certe phalangiorum in Apulia, quae hodie vulgo Tarantulae, letalis morsus est, neque aliud eius exploratius remedium, quam in Citharoedis et Tibicinibus: quibus auditis, velut e gravi somno excitatus, qui morsus est, attonitus, et extra se positus, saltare ac tripudiare incipit, sicque motu venenum excutere conatur, Muretus, l. 14. c. 6. etc. Sed et inter Familiares Tibicines atque Tibicinae fruêre. Licet enim Minerva tibias abiecerit, quod vultum inflantis deformarent, non defuêre tamen ex eius sexu quae abiectas tollerent. Unde Plautus, Stichô, Actu 2. Sc. 2. v. 56.
Post, ut occoepi narrare Fidicinas, Tibicinas,
Sambucinas advexit secum formâ eximia.
Tibicen autem et Fidicen, qui Duillio, cuius primum Triumphum legimus navalem, praeibant a cena revertenti, an servi fuerint, nec ne, alii viderint. Laurent. Pignorius de Servis. Ut de ornatu verbum addam, Tibicines coronatos conviviis inductos habes apud Car. Paschalium, Coronar. l. 1. c. 4. de Capistro illorum supra in hac voce: de Tibicinum vero, apud Hebraeos, usu, ubi de rebus eorum.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • Тибицины — (tibicines) в Древнем Риме флейтисты, составлявшие принадлежность многих церемоний. При похоронных процессиях число их, по закону 12 таблиц, было ограничено десятью. Тибицины образовали уже при Нуме особую коллегию и делились на государственных и …   Энциклопедический словарь Ф.А. Брокгауза и И.А. Ефрона

  • PITHAULES — apud Flav. Vopiscum in Carino, c. 19. Centum salpistas unô crepitu concinentes et centum camptaulas, choraulas centum, etiam pithaulas centum, pantomimos et gymnicos mille etc. Ubi Palatinus liber scriptum habet, Pythaulas, atque ita passim ac… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • tibicine — ⇒TIBICINE, subst. fém. ANTIQ. ROMAINE. Joueuse de flûte. L empereur à gauche sur son cheval noir comme le jais, clairons et tibicines en tête (HUGO, Rhin, 1842, p. 293). Cette tête représentait celle d une éternelle tibicine de Cadéma, prête à… …   Encyclopédie Universelle

  • CARROCIUM — Italis dicitur sacrum totius exercitus vexillum, Romanis inferioribus Labarum, Germanis et Anglis Standardum. Illis, quod e carro erigeretur, motus gratiâ: His, quod sollennem nihilominus stationem in exercitu obtineret: carrus enim, ut coetera… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • CHOREA — nomen saltationem denotans, und eortum, docet Mercurialis: Loca, inquiens, ubi saltationes peragerentur, primo, cum nondum excultae essent, fuêre vici, et plateae publicae; deinde, cum maiorem dignitatem atque ornamentum recepissent, ad… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • COQUENDI ad Tibiam mos — Tyrchenis in usu, occurrir apud Pollucem, l. 4. c. 7. ὑπ᾿ αὐλῷ ὀψοποιοῦτι, meminitque eius Stuckius, Antiq. Convivial. l. 3. c. 20. Et Tibicines ad focos indigitantur Aristophani, Acharn. Actu 3. Sc. 3. Nec aliam ob causam a. Plauto plerumque… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • MINUSCULAE Quinquatrus — dictae sunt Iuniae Idus, teste Varone de L. L. l. 5. ab similitudine maiorum, quod tibicines tum feriati per Urbem vagarentur, et convenirent ad aedem Minervae. Idem Festus habet. Originem ritûs indicat Liv. l. 9. c. 30. ubi ait: Tibicines… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • TIBIA — I. TIBIA Phrygia, in universum sic dicta, Suidas: Τιβία. Φρυγία ὅλη. Vide Palmer. p. 575. II. TIBIA instrumentum maxime ὀργιαςικὸν καὶ παθητικὸν, Atistoteli in Politicis, et Appuleio Miles. l. 5. qui proin, uti loqui de cithara, canere de choro,… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Quinquatria — Infobox Holiday holiday name = Quinquatria type = Pagan longtype = Pagan, Historical caption = nickname = Quinquatrus observedby = Ancient Romans date = 19 March celebrations = observances = relatedto = In Ancient Roman religious tradition, the… …   Wikipedia

  • Quinquatria — Die Quinquatrus, später auch Quinquatria, waren zwei Feste der antiken römischen Religion. Die eigentlichen Quinquatrus (zur Unterscheidung auch Quinquatrus maiores genannt) fanden am fünften Tag (daher wohl auch der Name) nach den Iden des März… …   Deutsch Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”